ALSATIA

ALSATIA
ALSATIA
vulgo Elsatz, Germaniae superiorisregio, quam quidam quasi Edelsatz, i. e. nobilem et praeclaram sessionem: alii ab Illa fluvio, a in i mutatô, quasi sessionem ad Illam fluvium dictam autumant: Unde et quidam regionem Illesas et non Alsass appellatam asserunt: regio nobilissima est, cui ob insignem felicitatem nulla alia in toto illo Rheni tractu comparari potest. 24. longitud. 48. latitud. Sept. Ad Orientem Helvetiam, a qua Rhenô disterminatur: ab Occasu Lotaringiam, Vosagô monte limitem inter Lotharingiam et Germaniam constituente, respicit: quâ Meridies est, Helvetiae parte et Burgundiâ: quâ Septentrio, Wirtenbergensi Ducatu terminatur: longitudo milliariorum Germanicorum IX. a Rheno ad montes latitudo trium mill. Germanic. Nisi quod apud Haganoam sit planities amplior, montibus scilicet magis ac magis a Rheni alveo recedentibus. Olim sub dominio Regum Franciae fuit, usque ad Othonem I. ac pars regni Austriaci: cum antea 500. fere annis sub Romanorum potestate fuisset. Postmodum ab Austriaca familia diu possessa est: donec ad Gallos partim pace Monaster. partim bellô haud pridem, rediit. Primum autem Ducatus fuit Alsatia sub Hilderico Francorum Rege: dein in Landgraviatum fuit erecta ab Ottone III. Ceterum duplex est. Inferior et Superior: Inferioris urbs primaria est Argentina: Superioris vero nuper bellô mire vastata, Einshemium. Mercator. Metel. Munsterl. Chron. l. 3. de Alsatia. Cluverius. Plenior regionis historia sic habet. Eam a Theodorico Francorum Rege Ethiconem quendam ex Maioribus Habspurgi Comitum saeculô VII. accepisse referunt; licet alii Gunthrami demum vel Gonzelini, qui saeculô X. vixêre, temporibus, eam genti huic, exstinctis prioribus Landgraviis obvenisse putent. Landgravii titulô Adelbertus seu Albertus I. cognomine Dives, Rodolphi I. Imperatoris proavus, primum usus est. Maiorem tamen eius partem egeshemii Comites, eiusdem, cum Habspurgiis, ut videtur, prosapiae, tenuêre; quibus deficientibus, cum Albertus Hohenbergius; Ludovicus Oetingensis, qui postea portionem suam Episcopo Argentinensi, cui inde titulus, vendidit, et Albertus Habspurgius, Rodolsi pater, hereditatem eam quoque sibi vendicarent; Albertus Habspurgius, pactâ filio Hohenbergii filiâ Annâ, ut hic iure suô cederet, impetravit, atque ita meliorem Alsatiae partem sibi gentique acquisivit. Ita per multa saecula possessam Galli nuperis Germaniae bellis, tamquam armorum lege captam, et postea pactionis iure concessam, Regno adiecêre. De titulo tamen aliquandiu litigatum etc. Vide Tob. Pfannerum de praecip. Germaniae Principum Gentibus c. 1. et supra in voce Alesatia: adde dicenda infra in Elsatia.
Alsatiae urbes clariores.
Argentina, Strasburg.
Benefeldia, Benfeld.
Colmaria, Colmar.
Enshemium, Ensisheim.
Hagvenoa, Hagenau.
Molsemum, Molsheim.
Rubeacum, Rufach.
Selestadium, Schletstad.
Tabernae, Zabern.
Turchimum, Turcheim.
Landavia, Landau.
Vissemburgum, Veissemburg.
Ex quibus quaedam praesatô bellô muris nudatae, Selestadium autem de novo munitum est.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Alsatia — (von fr. Alsace = Elsass) steht für: (971) Alsatia, ein Asteroid Alsatia (London); ein Gebiet nördlich der Themse Alsatia Straßburg, eine ehemalige französische, katholische Studentenverbindung in Straßbung im Elsass Die …   Deutsch Wikipedia

  • Alsatia — n. 1. a region of northeastern France famous for its wines. Syn: Alsace, Elsass [WordNet 1.5] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Alsatĭa — Alsatĭa, lat. Name für Elsaß; daher Alsatiae taberna, neulat. Name für Elsaßzabern …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Alsatĭa — Alsatĭa, latinisierter Name des Elsaß (franz. Alsace) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Alsatia — Alsatĭa, lat. Benennung des Elsasses …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Alsatia — Alsatia, latinisirter Name des Elsaß …   Herders Conversations-Lexikon

  • Alsatia — See also: Alsace Alsatia in London, was the name given to an area lying north of the River Thames covered by the Whitefriars monastery, to the south of the west end of Fleet Street and adjacent to the Temple. Between the fifteenth and seventeenth …   Wikipedia

  • Alsatia Straßburg — Universität Universität Straßburg Stiftungsdatum 25. Januar 1926 Wahlspruch In fide, virtus et amicitia! Farben …   Deutsch Wikipedia

  • Alsatia (Asteroid) — Asteroid (971) Alsatia Eigenschaften des Orbits (Simulation) Orbittyp Hauptgürtelasteroid Große Halbachse 2,6400  …   Deutsch Wikipedia

  • Alsatia — geographical name see Alsace …   New Collegiate Dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”